monumenta.ch > Cassianus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 16, 6
Non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum vires adiecerit percipientis infirmitas. Si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta tentatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi, blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus. Nec perversos atque exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur, quia dum in huius saeculari area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri.